monumenta.ch > Plinius > sectio 150

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 16, 150
{LXII} in versicolori alia tenuioribus foliis et similiter ordinatis densioribusque est, alteri generi neglecta haec omnia; maiora quoque aut minora sunt folia macularumque habitu distant. et in candidis aliis sunt candidiora. adulescit in longitudinem maxime herbacea.